Glose
[RAB.]Cujus tempore Isaias[ut tradunt Hebraei]lignea serra per medium serratus est, quia princeps Sodomorum appellavit eos, vertentes ei in crimen quod dixerat:Vidi Dominum sedentem super solium excelsum[Isa. 6.]. Deo dicente:Non videbit me homo et vivet[Exod. 33.].[ID.]Manasses ad idola se convertit et abominationes. Locuto Deo vel Domino ad eum, attendere noluit; ideo victus ductus est in Babylonem, coangustatus oravit Dominum intente et egit poenitentiam valde, et exaudita est oratio ejus, reduxitque eum in regnum suum, et cognovit Manasses quod Dominus ipse est Deus. Ergo post commissa scelera nullus de Dei misericordia desperet, sed magis per poenitentiam spem veniae habeat.